

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 3: Versus 7
Multos Pharisaeorum,etc. Hi sunt ex haereticis Judaeorum, et Pharisaei observationum et traditionum praeferunt justitiam. Unde et Pharisaei, id est, divisi a populo per privatam justitiam dicuntur. Sadducaei, id est justi: vindicant enim sibi quod non sunt: hi negant resurrectionem, dicentes animam interire cum corpore: quinque libros Moysi recipiunt, prophetas respuunt. Hos venientes ad baptismum Joannes increpat: quia maxime indigebant correctione et poenitentia.Progenies viperarum,etc., id est, venenati venenatorum filii: quia bonis invident eosque persequuntur, proximos laedunt ut patres eorum.Vipera patrem suum occidit, sic Judaei prophetas qui erant patres eorum.